- SACRA suscipere
- SACRA suscipereapud eundem Spartian. ihid. c. 13. in Adriano. Post hoc --- ad Achaiam navigavit et Elcusinia sacra exemplô Herculis Philippique suscepit: et Ciceronem in Vatinium, Ut cum inaudita ac nefaria Sacra susceperis, cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis Deos Manes mactare soleas; Graecis est λαμβάνειν et παραλαμβάνειν τὰ ἱερὰ καὶ τὰ μυςτήρια item μυεῖςθαι. Latinis aliter percipere, in veteri Inscript. Perceptô crioboliô taurobolioque. Item accipere, in alia Inscript. Acceptô tauroboliô: Sumere quoque, apud Tibullum, l. 1. Eleg.5. v. 11.Hoc sollenne sacrum multos hoc sumet in annos etc.Et de prima initiatione dicebatur: quemadmodum qui initiabant Sacerdotes, dicebantur ea tradere. De secunda vero initiatione, quae ἐποπτεία dicebatur, quaeque communiter, interie ctô demum quinquenniô, ut quidam; vel annô, ut Salmas. et non nisi per variarum ceremoniarum ambages conferebatur, visere seu invisere sacra, dictum: sicut Sacerdotes tum ostendere dicebantur. Quamvis non raro ista confundant Auctores; inter quos Tertullian. contra Valentin. epoptas vocat, qui mystae tantum erant: Alii quoque Scriptores visere et invisere mysteria, pro simpliciter μυεῖςθαι, seu suscipere, passim scribunt. Sed et primam ac secundam ἐποπτείαν dici solitam,colligit Salmas. cx Seneca, ubi revisere dicit de iis, qui ad Eleusiniorum inspectionem fuerunt admissi etc. Utrumque certe, in Principibus saltem, unâ eâdemque vice factum, Hadiano, Marrco Antonino, aliis, qui sibi hunc honorem deferri voluerunt, ut non diversis vicibus Susciperent initia et in sacrarium intimum admitterentur, sed unô eôdemque tempore utriusque participes redderentur. Quod primum Demetrio concessum esse, narrat Plut. in Vita eius. Salmas. Not. ad Spartian. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.